- CARPATES
- CARPATESmons Sarmatiae Europaeae. Ptol.Pro varietate locorum et idiomatum varia nomina sortitus est. Sarmatiam a Dacis submovet. Hungarice Tartzal et Germanice der Munck, Vatter, Wurtzgarten et Schneeberg vocatur. Apud Aventinum sunt eius nomina Chremnitz und Semnitz. Huius altissima iuga a Solino, c. 16. Sarmaticae rupes dicuntur, quaeque sunt inter>Moraviam et Hungariam ac Danubium attingunt, Schneeberg Germanis et Tatri Salvorum linguâ hodie vocantur. Vulgo horum montium tractus, qui est inter Hungariam, Transsylvaniam et Poloniam, Crapack vulgo et Biscid a Ruscis dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.